- IRA
- I.IRAinter Gentilium Numina. Stat. Theb. l. 2. v. 286. et seqq.Non hoc Pasithea, blandarum prima sororum,Non Docor, Idaliusque puer; sed Luctus etIrae,Et Dolor, et totâ pressit Distordia dextrâ.Eius barbarus gestus, indigitatur eidem l. 6. v. 787.Dentibus horrendum stridens ——dequo vide Casp. Barhium, ad Manlium Claud. Qualem reddat cultorem sui, Idem exponit Theb. l. 11. v. 497.Tunc vero accensa stimulis maioribus irae:Arma placent——Ubi stimulos ipsi affingit, ut et Virg. Aen. l. 11. v. 452.—— arrectae stimulis haud mollibus irae.Idem ibid. v. 728.—— stimulis haud mollibus incitat iras.Et certe, vet. est apud nos pictura, ait Barthius ad h. l. Statii. ubi, reprasentatis Inferis, iracundum hominem quatuor damones in poenam facile motae apud Superos irae d ssimulant, vide eum ad eund. Poetam passim, inter alia ad l. 4. Sylv. 9. v. 53. ubi, Irascer tibi, summae familiaritatis esse allocutionem, namque et Plin. sic ordiri Epist. 2. l. 2. et Catullum eodem modo alloqui Cornificium Carm. 38. v. 4. notat. Quod vero androdamante lapide Iracundiam domari, Plin. habet l. 37. c. 10. Magicum est. De more Vett. coronas in Ira cum ceteris ornamentis abiciendi. Vide C. Paschal. Coron. l. 1. c. 9. de voce iratorum, cumexpugnari sepatiuntur, infra in verbo Vincere: adde quae de Ira Vosl. suggerit derort. et progr. Idol. l. 3. c. 36. et 62.II.IRAnomen Sacerdotis 2. Sam. c. 20. v. 26. Fil. Acces Thecuites. 1. Par. c. 11. v. 28.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.